Lectionale
F-sugk
General Information
Northern textualis; one hand.
Original Condition
Current Condition
The leaf is entire or almost entire; 10-20 mm may be missing from the top.
Book Decoration and Musical Notation
Red and blue Lombards (2-3 lines), highlighted initials, rubrics.
Content
-
Content Item
- Text Language Latin
- Title Lectionale?
-
Content Description
(col. a) [Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat quia Dominus voluit atque permisit nulla deminutione sue potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Iudeis, quamquam] perversis atque immundis et facta diaboli facientibus et teneri se et vinciri et illudi et crucifi(gi) atque interfici passus est, non est absurdum credere ex aliqua dispensacione divine voluntatis permissum fuisse ut non invitus nec damnante magica potencia sed volens atque obtemperans occulte dispensacione dei que phytoinissam (recte: pythonissam) illam Saulemque latebat, spiritus prophete sancti Samuelis se ostenderet [aspectibus regi]s divina eum sen[tentia percussu]rus. Quamquam in hoc [facto potest] esse alius facilior [intellectus ut n]on vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus sed aliquod fantasma aut ymaginariam illusionem dyaboli machinacionibus factam, quam propterea scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent ymagines earum rerum nominibus appellari quarum ymagines sunt. Sicut omnia que pinguntur atque finguntur earum rerum quarum ymagines nominibus appellantur. Sicut hominis pictura cum pingitur proprium quodque nomen incunctanter adhibetur et dicitur: Ille Cicero est, ille Salustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Symois, illa Roma, cum aliud nichil sint quam picte ymagines. Unde cherubin cum celestes virtutes ficti tamen ex metallo, quod imperavit deus super archam testamenti, magne rei significande (col. b) gratia, non aliud quam cherubin, illa quoque figmenta vocitabantur. Tu. Lectio VI. Item dum quisque videt somnium non dicit vidi ymaginem Augustini sed vidi Augustinum, cum eo tempore quo aliquid tale aliquis vidit ignoret hoc Augustinus. Usque adeo manifestum est non ipsos homines sed ymagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves, non spicarum aut boum ymagines. Si igitur constat nominibus earum rerum quarum ymagines sunt easdem ymagines appellari, non est mirum quod scriptura dicit Samuelem visum et si forte ymago Samuelis apparuit ficta machinamento eius qui transfigurat se velud (!) angelum lucis et ministros suos subornat velud (!) ministros iusticie. Iam vero si illud, inquit, movet quomodo a maligno spiritu saluo (recte: Sauli) vera predicta sunt, potest et illud mirum videri quomodo demones cognoverunt Christum quem Iudei non agnoscebant. (Angelomus Luxoviensis, Enarrationes in libros Regum, liber I, capp. XXVIII, XXIX, XXX; PL 115, 329 A-D) Amen. Feria II. Lectio I. Congregata sunt Philistim universa agmina in Iaphec (recte: Aphec), sed et Israel castra metatus est super fontem qui erat in Iezael (recte: Iezrahel). Et satrape quidem Philistim incedebant in centuriis et milibus. David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis. (1 Sam. 29: 1-2)
-
- Edition J.-P. Migne, Patrologia Latina, vol. 115, Paris: apud Garnier fratres, 1881.
History
The host volume was printed in 1535 in Lyon.
The host volume belonged to Valentinus Radecius, ownership note on title page: ”Valentini Radecii”. "Valentinus Radecius (? –1632) was a Unitarian priest of Polish descent. He was born in Gdańsk, studied in Raków, was a schoolmaster in Lusławice, then a Unitarian rector in Cluj [from 1605], a pastor from 1607, and a Unitarian bishop of Transylvania from 1616 until his death.” (Sándor Előd Ősz, Bibliotheca Calviniana Transylvanica. Kora újkori Kálvin-kiadások Erdélyben/Frühneuzeitliche Calvin-Ausgaben in Siebenbürgen (Erdélyi Református Egyháztörténeti Füzetek 21.), Cluj: Erdélyi Múzeum-Egyesület/ Erdélyi Református Egyházkerület, 2014, p. 232, n. 33).
The volume became afterwards part of the collection of the Unitarian Church in Cluj, note on title page: ”Ecclesiae Unitariae Claudiopolitanae”.