Sermo in Ascensionem Domini?
F-y26d
General Information
Cursive and hybrid script, two or three hands.
Original Condition
Current Condition
The text is preverved in its entirety on the front pastedown, while some of the bottom part of the text is missing from the back pastedown.
Book Decoration and Musical Notation
Highlighted initials.
Content
-
Content Item
- Text Language Latin
- Title Sermo in Ascensionem Domini
-
Content Description
(front pastedown)
//ex virtute anime volentis corpus Christi gloriosum ostendit in celum virtute divina et virtute anime glorificate moventis corpus prout vult. Et ergo congrua fuit sua ascensio gloriosa. Secunda congruitas est dilacionis magna fuit quod Cristus differret suam ascensionem post resurreccionem usque ad quadraginta dies precipue propter quinque. Primo quidem propter fidei confirmacionem. Secundo propter discipulorum consolacionem. Tercio propter nostram instruccionem. Quarto propter figure implecionem. Quinto propter numeri quadragenarii consecracionem. Primo quidem propter fidei confirmacionem scilicet de sua resurreccione vera. Unde Leo Papa per omne tempus quod inter resurreccionem domini et ascensionem eius actum est, hoc providencia dei curavit, hoc docuit ut dominus Iesus Christus vere agnosceretur resuscitatus, qui vere erat natus passusque et mortuus. Merito autem plus fuit dilatata ascensio domini quam resurreccio quia dificilius(!) erat probare veritatem resureccionis quam mortis. A tercia enim die usqua ad terciam poterat probari mors Christi. Sed ad veram ressureccionem probandam requirebantur plures dies Actuum 1 quibus et prebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis. Secundo proper discipulorum consolacionem quia diem consolacionis super habundant tribulacionibus. Sed tempus illud ante resurreccionem tempus tribulacionis discipulorum tempus autem inter resurreccionem et ascensionem fuit tempus consolacionis eorum. Sed quia ex scriptura hoc tempus tribulacionis erat ad diem consolacionis sicut hora ad diem et....
(rear pastedown)
[Unde Ioel propheta: congregabo gentes et deducam eos in valle] // Iosaphat et ibi disceptabo cum eis. Congruitus (?) igitur erat ut sicut Christus ibi mente in oracione elevabatur, ita inde corpore ostendens elevabatur. Et sicut ibi venerabatur, ita ascendens ab omnibus sanctis laudaretur. Octava congruitas est sue situacionis quando semper versatur inter doctores quo vicem Christus (?) ascendit. Hoc est ad quem locum ascendit ad quod quam responditur breviter secundum Franciscum Maronis quod ipse ascendit ad dignissimum et evidentissimum locum celi empirium. Unde apostolus Ad Effes. iiii descendit primum in inferiores partes terre, qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos ut adimpleret omnia. Quantum ad secundam principale huius sermonis unum de eius modalitate et qualitate commendacionis ubi advertendum quod ipsa die ascensionsis bis apparuit discipulis, primo apparuit undecim apostolis recumbentibus in cenaculo, omnes enim tam apostoli quam alii discipuli necnon et mulieres habitabant in illa [pa]rte Iherusalem que dicebatur Mello, scilicet in monte Syon ubi [David] construxerat sibi pallatium. Et erat ibi cena[culum illud gr]ande stratum in quo dominus precepit sibi [parari pascha et in] illo cenaculo tunc Christiani apostoli habita[bant. Ceteri autem] discipuli et mulieres habitabant circum[quaque per diversa hosp]itia. Et item sequens ibi legendam: [Dum ergo in illo cenac]ulo comederent, dominus eis apparuit [et exprobravit] incredulitatem eorum et duriciam cor//dis. (Iacobus de Voragine, Legenda aurea, LXVII De ascensione Domini, 6-11).
-
History
The host volume includes three books printed in Cologne, Speyer and Milan between c. 1490-1503. This offers no indication about the origin of the volume.
Inscription on f. d8v of item b., “domino Francisco de Albaregali…” (Székesfehérvár, Hungary)
The host volume belonged to the Jesuit College in Cluj: note on f. Aiir of item a., “Collegii Societatis Jesu Claudiopolitani 1764”, and later became part of the library of the Catholic High School in Cluj: stamp on f. Aiir: “Róm(ai) Kath(ólikus) Líceumi Könyvtár – Kolozsvártt”
Host Volume
Former shelfmarks: “Ősnyomtatvány 82. C. 24-26”
f. 1r: “I. 4 F. 5/b” both crossed out.
Bibliography
-
Carmen Oanea, entry on CERL, Material Evidence in Incunabula
https://data.cerl.org/mei/02174856