Missal
Proprium de sanctis: Septem fratrum, Benedicti, Margaritae, Divisio apostolorum
F-xrze
http://cantus.sk/sites/default/files/pdf/15_Tomus_VIII.pdf
General Information
Original Condition
Current Condition
Content
-
Content Item
- Text Language Latin
- Title Missal
-
Content Description
1ra
in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. Multae filii congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. (Prov 31,25–31) Gr. Vindica domine* (g00470) AlV. Laudate pueri dominum laudate nomen domini (g02078) AlV. Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum (g02078c) Joannem. In illo tempore. Loquente Jesu ad turbas. Ecce mater ejus et fratres ejus stabant foris, quaerentes loqui ei. Dixit autem quidam ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes loqui tibi. At ipse respondens dicenti sibi: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. Quicumque [enim] fecerit voluntatem Patris mei, qui
1rb
in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. (Mt 12,46–50) Of. Anima nostra* (g00576) [Secreta.] Quaesumus, omnipotens Deus: ut illius salutaris capiamus effectum: cuius per haec mysteria pignus accepimus. Per. Cm. Quicumque [fecerit voluntatem] patris mei q[ui in] caelis est ipse [meus frater] soror et mater est [dicit dominus] (g00117) Complenda. [S]acrificiis [praesen]tibus, quaesumus, Domine, placatus [in]tende: et, in[terceden]tibus sanctis [martyribus] tuis: et devotio[ni nostra] e proficiant et saluti. Per. Benedicti abbatis. [Oratio.] Intercessio nos, quaesumus, Domine, beati Benedicti abbatis commendet: ut, quod nostris meritis non valemus: eius patrocinio assequamur. Per. [Secreta.] Sacris altaribus, Domine, hostias superpositas: sanctus Benedictus in salutem nobis provenire deposcat. Per. Complenda. Protegat nos, quaesumus, Domine: cum perceptione sacramenti beatus Benedictus abbas intercedendo: ut et conversationis eius experiamur insignia: et intercessionis eius percipiamus suffragia. Margare[te]. In. Gaudeamus omnes* (501004) [Oratio.] Deus, qui beatam Margaritam virginem: hodierna die:
1va
per martyrii pa[lmam ad caelos ve]nire fecisti: c[oncede nobis, quaesumus]: ut eius exempla seq[uentes]: ad te pervenire valea[mur?]. Epistolam et evangelium require in [...] Sq. Margaritam preciosam sponsam Christi specios[am Ve]neremur hodie: A genti[li patre] nata, Christo fide desponsata, [Ipsi] regi gloriae. Rectam fide[m dum] sectatur, Domo patris propul[satur], Nutrici se contulit; Gen[erosa] oves pavit, Quam praefectus a[dama]vit, Sed haec Christum praetulit. A[d tri]bunal praesentatur et exuta f[lagel]latur, Fluunt rivi sangu[inis; Ri]dens gaudet passione, Conf[ortatur] in agone Nutu Sancti F[laminis]. Ex contemptu pro[vocatur] Iudex, aqua praeparatur, In va[s virgo] mergitur; Tyrannus vi[dens il]laesam Clausit antro virg[is cae]sam, Daemon terrens sterni[tur. Ad] mucronem cervix tensa, [Orat vo]ce cum immensa Pro se v[eneran]tibus; Mox spopondit: [Regnum] caeli Promitto pacto fideli [Cunctis] te laudantibus. (ah55233) [Secreta.] Hae[c victi] ma, quaesumus, Domine, pro beatae Ma[rgari]tae martyrio oblata: et m[entium] nobis: et corporum obtinea[t sani-]
1vb
tatem. Per. [Complenda.] Huius, Domine, sacramenti participatione: et beatae Margaritae virginis et martyris intercessione: et tu in nobis manere dignare: et nos in te vicissim manere concede. Per. In Divisione apostolorum. [Oratio.] Deus qui ecclesiam tuam distributa hodierna die per orbem terrarum sanctorum apostolorum tuorum predicatione fundasti concede propitius ut quorum hodie sub una celebritate recolimus in signa in cunctis necessitatibus nostris experiemur suffragia. Per. Epistola. Corde creditur* (Rom 10,10) Require de sancto Andrea. Sq. Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelis iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra fecit caelum ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit (ah50267)