Augustine (?), Sermones
sermo 299/C
F-wcom
General Information
Un bifoglio in pergamena tagliato e rifilato, riutilizzato come rinforzo del dorso, in situ. Dimensioni 212 × 267 = [212] × 20 [105 (37) 105].Testo disposto su due colonne. 23 e 21 linee non tutte leggibili. Rigatura a secco appena visibile. Pergamena bruna. Stato conservativo cattivo, con inchiostro piuttosto evanito; alcuni fori; macchie brune; uno strappo che divide in due la pergamena in corrispondenza del dorso. Scrittura carolina di modulo medio. Una mano. Inchiostro marrone.Nota manoscritta a matita 1640 ripetuta nell’intercolumnio e nel piatto anteriore.
Current Condition
Content
-
Content Item
- Persons Autore incerto (Agostino?)
- Text Language Latino
- Title Sermones, sermo 299/C
-
Content Description
Trascrizione
illi videbatur, si suis tantu[m] ma/nib(us) lapidaret; in om(n)ium manib(us) / [erat,] quo[ru]m [i]ndum[enta serv]aba[t]. / Post hec occiso <beatissimo> Stephano et primo / coronato quia et nom(en) eius greco / vocabulo coro[nam] indicat iste im/[imicus acerrimus litteras accepit a principibus sacerdotum, ut quoscumque inveniret istam viam sectantes, vinctos ad supplicia perduceret. Ivit ergo Damascum furens, anhelans caedes, sanguinem sitiens. Qui habitabat in caelis, secundum psalmum, irridebat eum, et Dominus subsannabat eum. Quid anhelas saevus, quod eris cito ipse passurus? Quam minim]um fuit D(omi)no Christo / salvum facere inimicum, [una] / desup(er) voce prosterneret p(er)secuto/re(m), erigere p(rae)dicatore(m)! Saule, / inquit, Saule, adhuc Saule, q(ui)d me / p(er)sequeris. Quanta dignatio, fr(atre)s / mei! In voce D(omi)ni <nos> agnoscam(us). Quis [Christum iam persequi posset, ad dexteram Patris in caelo sedentem? Sed ibi caput regnabat, hic adhuc membra laborabant. Ipse nos doctor gentium beatus apostolus Paulus docuit, ad Christum quid sumus: Vos autem, inquit, estis corpus Christi et membra. Totus ergo Christus, caput et membra. Videte in nostro corpore, accipite similitudinem. Si forte in turba affligaris, et aliquis tibi pedem calcet, caput pro pede clamat. Et quid est quod clamat? Calcas me. Saule, Saule, quid me persequeris? Quando enim Saulus evangelistas persequebatur, per quos Dominus toto orbe ferebatur, pedes Christi ab eo calcabantur; in illis enim Christus ibat ad gentes, in illis Christus usquequaque currebat. Pes futurus pedes Christi calcabat: Evangelium Domini per orbem terrarum portaturus hominibus, calcabat quod futurus ipse erat. Quam speciosi pedes, Propheta dicit, doctor ipse commemorat, eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! Hoc etiam in psalmo canta]//vimus: In omne<m> terra<m> exivi[t] so[nus] / eoru(m). Vis videre quo Christus per ist[os] / p[e]des [pervenerit?] E[t] in fin[es] o[rbis terrae] / verba eoru(m). Denique Annaniae D(omi)n(u)s / loquens, q(ua)n(d)o illum mittit ad Sau[lum] / baptizandu(m), audivit ab ips[o Anania: Domine, audivi de isto homine, quod ubique persequitur servos tuos 8. Tamquam diceret: Quid ovem mittis ad lupum? Ananias enim verbum est hebraeum, quod latine interpretatur ovis. De Saulo autem futuro Paulo, persecutore futuro praedicatore, Propheta praemiserat: Beniamin, lupus rapax. Unde Beniamin? Ipsum audi Paulum: Nam et ego Israelita sum, ex genere Abraham, tribu Beniamin. Lupus] / rapax: [Mane rapiet, ad vesperum] / dividet [e]sc[as; prius consumet, postea pascet. Dividebat enim escas] / iam ille p[rae]dicat[or, noverat quid] / cui daret: q(uo)d alime[…]