Breviary - Lectionary

Proprium de tempore: Dom. 1 p. Epiphaniam

F-pogk

Betliar, Slovenské národné múzeum – Múzeum Betliar, K0000/01804

Remarks by the Editor

Print version in German

General Information

Title Breviarium - Lectionarium
Shelfmarks K0000/01804
Material Parchment
Date of Origin XIV/m

Original Condition

Height of Written Area 130 mm
Number of Columns 2
Width of Columns 42 mm
Number of Lines 30

Current Condition

Dimensions 160 x 205 mm

Content

  • Content Item
    • Text Language Latin
    • Title Breviary - Lectionary
    • Content Description

      f. 1vb

      intulit festum, ex apparitione Domini consecratum. In quo magnum fidei nostrae
      presidium providentia divina constituit, ut dum solemni veneratione recolitur adorata in exordiis suis Salvatoris infantia, per ipsa originalia documenta probaretur veri in Christo hominis certa natura. Tu autem. (Leo Magnus, Sermones, Sermo XXXIV, cap. I, PL 54, col. 245) Lectio II. Hoc est, enim quod justificat impios, hoc est, quod de peccatoribus facit sanctos, si in uno eodemque Domino Jesu Christo et vera Deitas, et vera credatur humanitas: Deitas, qua ante omnia saecula in forma Dei aequalis est Patri; humanitas, qua in novissimis diebus in forma servi unitus est homini. Tu autem. (Leo Magnus, Sermones, Sermo XXXIV, cap. I, PL 54, col. 245) Lectio III. Ad roborandam ergo fidem hanc, quae contra omnes praemuniebatur errores, ex magna factum est divine pietatem consilii, ut gens in longinqua Orientalis plagae regione consistens, qui spectandorum siderum arte pollebat, signum nati pueri qui supra omnem Israel. 

      f. 2ra

      [esset regna]tu[rus, acciperet. Nova etenim claritas apud magos stellae illustrioris
      apparuit, et intuentium animos ita admiratione su]i splendoris im[plevit, ut nequ]
      aquam sibi crederent [negligendum], quod tanto nun[tiabatur in]dicio. (Leo Magnus, Sermones, Sermo XXXIV, cap. I, PL 54, col. 245) Lectio IIII. [Tres i]gitur viri, fulgore [insol]iti sideris divi[nitus incit]ati, praevium micantis luminis cursum sequuntur, existimantes se significatum puerum Jerosolymis in civitate regia reperturos. Sed cum eos haec opinio fefellisset, per Judaeorum scribas atque doctores, quod sacra de ortu Christi praenuntiaverat Scriptura, didicerunt; ut gemino testimonio confirmati, ardentiori fide expeterent, quem et stellae claritas et prophetiae manifestabat auctoritas. (Leo Magnus, Sermones, Sermo XXXIV, cap. II, PL 54, col. 245n) Lectio quinta. Deducti igitur, dilectissimi, in Bethleem magi stellae praecedentis obsequio, gavisi sunt gaudio magno valde, sicut evangelista narravit; et intrantes domum, invenerunt

      f. 2rb

      [puerum cum M]aria matre ejus; [et procidentes] adoraverunt eum; [et aper]tis
      thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. (Leo Magnus, Sermones, Sermo XXXIV, cap. III, PL 54, col. 246) Lectio VI. O perfectae scientiae mirabilem fidem, quam non terrena sapientia erudivit, sed Spirite Sanctus instituit! Unde enim hii viri, cum proficiscerentur e patria, qui nondum viderant Jesum, nec aliquid contuitu ejus, quod tam ordinate venerarentur, adverterant, hanc deferendorum munerum servavere rationem? Nisi quod praeter illam stellam, quam corporeum incitavit obtutum, fulgentior veritatis radius corda eorum perdocuit; ut priusquam laborem itineris inchoarent, eum sibi significatum intelligerent, cui in auro regius honor, in thure divina veneratio, in myrrha mortalitatis et confessio deberetur. (Leo Magnus, Sermones, Sermo XXXIV, cap. III, PL 54, col. 246n) Secundum Lucam. Cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus, cum (Lc 2, 42n)

    • 1

Host Volume

Title MEGISERUS, Hieronymus. Diarium Austriacum seu, Kalendarium Historicum serenissimae domus Austriae et Habsburgiae. Augustae Vindelicorum: Apud Christophorum Mangum, 1614.
Date of Origin/Publication 1614
Place of Origin/Publication Augsburg
Shelfmark K0000/01804
Remarks

Part of the Library of Andrássy family in Betliar.