Missal
Proprium de tempore: Sabb. Hebd. 4 Quad., Dom. de Passione
F-ir87
http://cantus.sk/sites/default/files/pdf/15_Tomus_VIII.pdf
General Information
Formularies for the feasts are similar only in Meißen liturgical tradition
Original Condition
Current Condition
Content
-
Content Item
- Text Language Latin
- Title Missal
-
Content Description
f. 1ra
terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem
comedenti: sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo. Dicit Dominus omnipotens. (Is 55,10–11) Isaiae prophetae. Haec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut [suscitares terram], et possideres haereditates [dissipat]as; et diceres his qui [vincti sunt: Exite], et his qui [in tenebris: Reve]lamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis [pascua eorum]. Non esurient neque [sitient, et non percutiet eos] aestus [et sol, quia miserator eorum] reget [eos, et ad fontes aquarum potabit] eos. Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. Laudate, [caeli, et] exsultet, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et oblitus est mei. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur fili[o uteri] sui? Etsi illa oblita fuerit, [ego tamen] non obliviscar tui. Dicit Dominus omnipotens. (Is 49,8–15)f. 1rb
Gr. Tibi domine derelictus est pauper pupillo tu eris adjutor. (g00796) GrV. Ut
quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione dum superbit impius incenditur pauper. (g00796a) Secundum Johannem. In illo tempore. Dicebat Jesus turbis Judaeorum. Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Dixerunt ergo ei pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. Respondit Jesus, et dixit eis: [Et si] ego testimonium perhibeo de me[ipso], verum est testimonium [meum]: quia scio unde veni aut [quo] vado; vos autem nescitis [unde] venio aut quo vado. Vos [secundum] carnem judicatis: ego non [judico] quemquam; et si judico ego, [judiciu]m meum verum est, quia solus [non sum]: sed ego et qui misit me, Pater. [Et in] lege vestra scriptum est, quia [duorum] hominum testimonium verum est. [Ego] sum qui testimonium perhibeo [de me]ipso, et testimonium perhibet de [me qui] misit me, Pater. Dicebant [ergo ei]: Ubi est Pater tuus? Respondit [Jesus]: Neque me scitis, neque Patrem [meum]: si me sciretis, forsi[tan et] Patrem meum sciretis. Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo appre-f. 1va
hendit eum, quia nondum venerat hora [e]jus. (J 8,12–20) Of. Factus est dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus sperabo in eum. (g00798) Secreta. Oblationibus, quaesumus, Domine, placare susceptis: et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. Cm. Dominus regit me et nihil mihi deerit in loco pascuae ibi me collocavit super aquam refectionis educavit me. (g00799) Complenda. Tua, nos, quaesumus, Domine, sancta purificent, et operatione perficiant esse placatos. Super populum. Deus, qui sperantibus in te: misereri potius eligis: quam irasci: da nobis digne mala flere, quae fecimus: ut tuae consolationis gratiam invenire valeamus. Dominica IIII. In. Judica me deus et discerne causam [meam] de gente non sancta ab homine iniquo [et do]loso eripe me quia tu es deus meus et fortitudo mea (g00800) InV. Emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt* (g00800c) Oratio. Quaesumus, omnipotens Deus: familiam tuam propitius respice: ut, te largiente, regatur in corpore: et, te servante, custodiatur in mente. Per. Ebreos. Fratres. Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem
f. 1vb
introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. Si enim sanguis hircorum et chaurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortis, ad serviendum Deo viventi? Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, remissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis. In Christo Jesu, Domino nostro. (H 9, 11–15) Gr. Eripe me domine de inimicis meis doce me facere voluntatem tuam (g00801) GrV. Liberator meus domine de gentibus iracundis ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me (g00801a) Tc. Saepe expugnaverunt me a juventute mea (g00803) TcV. Dicat nunc Israel saepe expugnaverunt me a juventute mea (g00803a) TcV. Etenim non potuerunt mihi supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (g00803b) TcV. Prolongaverunt iniquitatem sibi dominus justus concidet cervices peccatorum (g00803c) Secundum Johannem. In illo tempore. Dicebat Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum. Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico, quare non creditis mihi? Qui est. (J 8,46n)