Missale
In Sabbato Sancto
F-gtel
General Information
One hand; Northern Textualis: open a, no stroke on i, angular shape of the round final s, which has an almost closed form.
Original Condition
Current Condition
The whole width of the two columns is preserved, but some lines are missing from the bottom. Some of the text is difficult to read because of the fading of the ink due to aging and use.
Book Decoration and Musical Notation
Blue and red Lombards, highlighted initials.
Content
-
Content Item
- Text Language Latin
- Title Missale
-
Content Description
[In Sabbato Sancto] (col. a) [Lectio] [Et factum est vespere et mane] dies sextus. Igitur perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum. Complevitque deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit ab universo opere suo quod patrarat. (Gen. 1: 31–2: 2) Hic non sequitur tractus sed presbyter indutus sollempni ornatu et cappa stans ad altare cum ministris dicit orationes, non dicitur dominus vobiscum neque Flectamus genua. Sq. Oremus. Deus qui mirabiliter hominem creasti et mirabilius redemisti da nobis quesumus contra oblectamenta mundi mentis ratione persistere ut mereamur ad gaudia eterna pervenire. [Lectio] Factum est in vigilia matutina et ecce respiciens dominus super castra //[Egyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum... X .... (col. b) Fugientibusque Egyptiis occurrerunt aque et involvit eos dominus in mediis flucti]//bus. Reverseque sunt aque et cooperuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare et nec unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris et aque eis erant quasi pro muro ad (sic!) dextris et a sinistris. Liberavitque dominus in die illa Israel de manu Egyptiorum. Et viderunt Egyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat dominus contra eos. Metuitque populus dominum et crediderunt domino Moysi servo eius. Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt. (Ex. 14: 24–15: 1). Tractus. Cantemus domino// [gloriose enim honorificatus est… (Ex. 15: 1)].
-
History
The host volumes belonged to the Reformed College in Cluj, and was transferred to the Romanian Academy Library after 1948.
No ownership notes.
Host Volume
Former shelfmarks: X.332.