Missal

Proprium de tempore: Dom. in Palmis, Fer. 2 Maj. Hebd.

F-go2g

Košice, Archív mesta Košice, fond Magistrát mesta Košice, Odd. Supplementum H, sign. H III/2 mac 39

General Information

Title Missal
Shelfmarks H III/2 mac 39
Page/Folio Reference Cover
Material Parchment
Place of Origin Kingdom of Hungary?
Date of Origin XV/1

Original Condition

Page Height 346 mm
Page Width 274 mm
Height of Written Area 260 mm
Width of Written Area 169 mm
Number of Columns 2
Width of Columns 73 mm
Number of Lines 34
Line Height 8 mm

Current Condition

Dimensions 346 × 468 mm

Content

  • Content Item
    • Text Language Latin
    • Title Missal
    • Content Description

      f. 1ra

      perderent. Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus
      dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu,
      qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali
      fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. Et respondit universus populus, dicens: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum vero flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem: et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dexteram ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant, dicentes: Ave rex Judaeorum. Et exspuentes in eum, acceperunt

      f. 1rb

      arundinem, et percutieb[ant ca]put ejus. Et postquam il[luserunt] ei, exuerunt eum chlam[yde, et in]duerunt eum vestim[entis ejus], et eduxerunt eum ut cru[cifigerent]. Et exeuntes invenerunt [hominem] Cyrenaeum, venientem de vill[a no]mine Simonem: hunc a[nga]riaverunt ut tolleret cr[ucem] ejus. Et venerunt in l[ocum qui] dicitur Golgotha, quod est [Cal]variae locus. Et deder[unt ei] vinum bibere cum felle [mistum]. Et cum gustasset, noluit [bibere]. Postquam autem crucifix[erunt] eum, diviserunt vestimen[ta ejus], sortem mittentes: ut [im]pleretur quod dictum est per [prophetam] dicentem: Diviserunt [sibi ve]stimenta mea, et super [vestem] meam miserunt sortem. E[t seden]tes servabant eum. Et [impo]suerunt super caput ejus [cau]sam ipsius scriptam: Hi[c est] Jesus Nazarenus rex Ju[daeorum]. Tunc crucifixi sunt cum e[o duo] latrones: unus a dex[tris, et] unus a sinistris. Praeter[euntes] autem blasphemaban[t eum] moventes autem capita [sua], et dicentes: Vah! qui [destruis] templum Dei, et in tridu[o illud] reaedificat: salva tem[etipsum]: si Filius Dei es, descende d[e cruce].

      f. 1va

      [Similite]r et principes sacerdotum [illuden]tes cum scribis et seni[oribus] dicebant: Alios sal[vos fecit], seipsum non potest sal[vum f]acere: si rex Israel est, de[scend]at nunc de cruce, et credi[mu]s ei: confidit in Deo: liberet [nu]nc, si vult: dixit enim: [Quia] Filius Dei sum. Idipsum [autem et] latrones, qui crucifixi [erant cum] eo, improperabant ei. [A sexta] autem hora tenebrae factae [sunt] super universam terram usque [ad hor]am nonam. Et circa ho[ram] nonam exclamavit Jesus [voce] magna, dicens: Eli, [Eli, l]amma sabacthani? hoc [est: Deu]s meus, Deus meus, ut [quid d]ereliquisti me? Quidam [autem i]llic stantes, et audien[tes, di]cebant: Eliam vocat [iste]. Et continuo currens [unus] ex eis, acceptam spongiam [impl]evit aceto, et imposuit [aru]ndini, et dabat ei bibere. [Cete]ri vero dicebant: Sine, [videa]mus an veniat Elias [libera]ns eum. Jesus autem iterum [clam]ans voce magna, emi[sit spiritu]m. Et ecce velum [temp]li scissum est in duas [partes] a summo usque deorsum: [et t]erra mota est, et petrae [scissae] sunt, et monumenta

      f. 1vb

      aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem Jerusalem, et apparuerunt multis. Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, et Joseph, mater filiorum Zebedaei. Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus Jesu. Et accepto corpore, Joseph involvit in sindone munda, et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. (Mt 27,20–61) Ewangelium. Altera autem die

      f. 2ra

      [quae] est post Parasceven, conve[ner]unt principes autem sacer[do]tum et pharisaei ad Pilatum, di[ce]ntes: Domine, recordati sumus, [quia] seductor ille dixit ad[h]uc vivens: Post tres dies [r]esurgam. Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli [ejus], et furentur eum, et [dicant plebi]: Surrexit a mo[rtuis: et erit] novissimus error p[ejor] priore. Ait illis Pilatus: [Hab]etis custodiam, ite, custo[di]te sicut scitis. Illi autem ab[e]untes, munierunt sepulchrum, [si]gnantes lapidem, cum custodi[b]us. (Mt 27,62–66) Of. Improperium [e]xspectavit cor meum et miseriam [e]t sustinui qui simul contristaretur [e]t non fuit consolantem me quaesivi et non inveni et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto (g00862) Secreta. Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum: et gratiam nobis […]e devotionis obtineat: et effectum beatae perhennitatis requirat. Per. Prefatio de sancta cruce hiis quinque diebus. Cm. Pater si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua (g00863) Complenda. Per hujus, Domine, operationem mysterii: et vitia nostra purgentur:

      f. 2rb

      et justa desideria compleantur. Feria secunda In. Judica domine nocentes me expugna impugnantes me apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium meum domine virtus salutis meae (g00864) InV. Effunde frameam et conclude adversus eos qui me* (g00864d) Oratio. D[a, quaesumus, omnipotens Deus: ut], qui in tot adversis ex [nostra infirmitate deficimus: intercedente Unigeniti Filii tui] passione: [respiremus. Qui tecum]. [I]saiae prophetae. In diebus illis. Dixit Isaias. Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii. Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. Juxta est qui justificat est qui contradicit mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur; et tinea comedet eos. Quis ex vobis timens Dominum, audiat vocem

      f. 2va

      sermoni eius? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Domino Deo suo. (Is 50,5–10) Gr. Exsurge domine et intende judicium meum deus meus et dominus meus in causam meam (g00865) GrV. Effunde frameam meam et conclude adversus eos qui me persequuntur (g00865a) Secundum Joannem. Ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus: et domus impleta est ex odore unguenti. Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Symonis Iscariotes, qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non vendidit trecentis denariis, et datum est egenis? Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat. Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud. Pauperes enim semper habetis vobiscum:

      f. 2vb

      me autem non semper habebitis. Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic
      est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. In crastinum autem, turba multa quae convenerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando clarificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. (Io 12,1–18)

    • 1r

Host Volume

Title 1593 Pars Prothocoli (Maculatorium 1593 – 1594)
Date of Origin/Publication 1593 – 1594
Place of Origin/Publication Košice
Shelfmark H III/2 mac 39