Sermones
F-frjy
General Information
One hand, Northern textualis.
Original Condition
Current Condition
Content
-
Content Item
- Text Language Latin
- Title Sermones
-
Content Description
Col. a //loquentis non intelligebatur saltem quantum ad effectum a contemptoribus predictis. Et ponitur exemplum cum subditur cui dixit (scilicet dominus): Haec est requies mea (id est implecio mee voluntatis). Reficite lassum (id est afflictis impendite opera misericordie) et per hoc est refrigerium meum. (Isaiah 28:12) Secundum Matheum XXV. Quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis. (cf. Matthaeus 25:40). Et noluerunt audire, michi obediendo, et sic factum est eis verbum domini quasi non intelligibile. Et erit hic, contra ponitur pena debita ex dei iusticia, per caldeos inflicta circa quod sciendum quod Sedechias rebellauit regi babillonis, ex confidencia adiutorii per regem egypti . Et ideo veniente rege babillonis contra eum, misit plures ad regem egypti, ad habendum auxilium, et ille plures promisit de terra sua, exiuit ad hoc agendum, sed perfecit, quia rediit in egyptum, ut habetur Ieremias XXXVII, et sic Sedechias fuit defraudatus a suis peticionibus et promissis regis egypti et hoc sibi <sub rasura: improperatur> improperatur. hic sicut ipse et serui improperabant prophetis domini quia verba eorum non haberent effectum ut predictum est, et hoc est quod dicitur hic. Et erit eis verbum domini eos derridendo. Manda remanda, regem egypti pro succursu habendo. Expecta expecta//
Col. b //Mathaeus XXIIII Dic nobis quando hec erunt, scilicet destructio ciuitatis et templi et quod ... eius et consummacionis ... ad utrumque respondit. ... et Luce XXI et id.. affliccio prima secundo Secunda ibi et ... sciendum quod prima afflictio facta est propter maliciam iudeorum contra Christum ut habetur manifeste Luce XIX et ideo … ponitur contra Christum iudeorum malignitas secundo ipsius Christi firma stabilitas ibi, idcirco tercio pene iudeorum acerbitas ibi. Et potentia? circa primum dicitur propter hoc et propter destructionem ciuitatis per caldeos que contigit propter illusores prophetarum ut dictum est. Audite verbum domini viri illusores scilicet veritatis quales fuerunt sacerdotes et legis doctores tempore Christi propter quod dixit eis Matthaeus XV: Irritum fecistis mandatum domini propter tradicionem vestram, doctrinam ...verissimam.... illudebant..... super populum meum......... tunc enim sacerdotes ................ Dixistis enim id est secundo ........ fedus cum morte...........//
-
History
Bavaria, like the host book?
The host book was printed in Ingolstadt, Germany (1581). The book had entered the collection of the Collegii Societatis Jesu Claudiopolitanis – later the Roman Catholic Lyceum in Cluj.